- CARES
- I.CARESStatuarius nobilis, Lysippi discipulus.II.CARESfil. habuit Caryassum, qui Cari urbi nomen dedit. Steph.III.CARESpluralis numeri, populi sub Minoe fuerunt, et tunc Leleges dicebantur, et insulas habitabant, sed suâ ditione parum contenti, magnam maritimaeorae, et mediterraneae partem occupârunt, eam prioribus habitatoribus adimenres, qui et ipsi magnâ ex parte Leieges Pelasgi erant: sed Iones et Dores, ut allatam iniuriam ulciscerentur, eos rursus, quamvis belli studiosissimos, suis finibus expulerunt. Cares et Mysos eiusdem fuisse cum Lydis originis, ex Herodoto discere est, qui de Caribus haec habet, l. 1. Α᾿ποδεικνῦσι δὲ εν Μυλάςςοισι Διὸς Καρίου ἱερὸν αρχαῖον, τȏυ Μυσοῖσι μὲν καὶ Λυδοῖσι μέτεςτι, ὡς κασιγνητοισι, ἐοῦσι τοῖς Καρσὶ. Τὸν γὰρ Λυδὸν καὶ τὸν Μυσὸν λέγουτι εἶναι Καρὸς ἀδελφεούς: In Mylassis, Fovis Carii delubrum vetus ostenditur, quod Mysis etiam et Lydis commune est, ut qui sint Carum Germani. Quippe Lydum et Mysum Caris fratres esse dictitant. Ovid. Met. l. 9. v. 644.Caras et armiferos Lelegas, Lyciamque pererrat.Virg. Aen. l. 8. v. 725.Hic Caras, Lelegasque sagittiferosque Gelonos.Vide Caria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.